De classe octava puerorum pila pedibus ludentium

Iuppiter optime maxime! Duo iam annos pueros pedilusores in ludo nostro habemus! Quis umquam crederet gymnasium nostrum talem gregem alacrem, immo tumultuariam pati posse? Verum tamen passum est, quia non potuit non pati.

Cum olim crebrae virgines dulce ridentes, dulce spectantes, una cum  admodum paucis pueris, eisque valde probis, scholam nostram incoluerint, nunc turba fera discipulorum clamitantium ac strepitantium per porticus nostras cursat, fertur, praecipitat. Pilamne sequuntur isti insani? Portamne adversariorum petunt? Erras, spectator stupefacte! Sic pueri novi se habent. Et quidem verum est illud vatis exclamantis:

Sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant.

Ipsae virgines iam pridem pedilusores illustres in aedibus adesse animadverterunt. Cottidie ergo portam classis octavae obsidere coeperunt, ut Marianum vel Marcum vel Fabianum aut Silvanum ad se elicerent. Quin etiam magistros incitare audebant, ut aliquos discipulos ad garriendum pro porta mitterent aut eorum animos ad pulchritudinem ipsarum spectandam converterent.

Numquam oblivisci illius diei licebit, cum adulescentes duodecimae classis in campo pueros nostros pediludio vincere et funditus superare studuerint. Brevissime autem isti de nubibus superbiae deiecti sunt. Tum enim spectare potuisti Iosephum (Hienum), ingenti statura adulescentem, Michaelem (Holzhammerum) puerulum expellere, extrudere, expugnare parantem. Sed Michael lusorem callidissimum fortissimumque se praestitit. Compluribus enim insidiis dolisque illum Polyphemum adeo fefellit, ut ipse pilam in portam facillime ingerere posset, Iosephum autem paene exanimatum et anhelantem longe post se relinqueret.

Vita tamen horum puerorum non semper deliciis abundat. Pila ludunt, sed et ludo litterarum haud paulum vexantur. Reliqui quidem discipuli post ludum vere ludere possunt. Illi autem et pediludio et litteris perpetuo exercentur neque eis hilum otii iucundi restat. Sermonibus Anglico, Latino, Gallico mox, instruuntur, biologia, mathematica, tot aliis artibus, utilibus quidem, sed etiam difficilibus, erudiuntur. Nonnulli autem eorum ex urbibus vel regionibus procul sitis advehuntur. Saepissime igitur animo deficere se dicunt. Proximo autem die in campo, in classe laeta mente adsunt. Propter hunc victum severum atque hanc disciplinam cottidianam quis dubitet, quin fortissimi, optimi etiam et animo et corpore aliquando exsistant? Nonne iterum atque iterum magister Latinus Et pila bene ludere inquit et sermone Latino bene uti oportet, si viri vere fortes, viri vere Romani, fieri velitis?

Magistri et condiscipuli gymnasii Theodolindae reginae his (plerumque) tam impigris et tam strenuis pueris laetantur eosque votis optimis prosequuntur. Di bene!

Quod bonum faustum felix fortunatumque sit!

zurück zum Inhaltsverzeichnis